De Admirandis, Pag. 5
 
Vanini, De Admirandis

/p. 5/ DIALOGUS II

De coeli materia.

Alexander. Iulius Caesar.

Alex. – Quandoquidem Lycei Doctor celeberrimus

Stagirita tria dixit esse

omnia: Deum scilicet, Hyle et Coelum,

investigemus, quaeso quamnan

Deus ipse materiam coelo attribuerit.

Imo prius disquiramus sitne omnino

in coelo materia. I. C. – Averrois quidem sectatores,

pro coeli sempiternitate dimicantes, materiam

e coelo amoverunt. Alex. Bone Deus, quaenam

illos ad hanc opinionem adduxit ratio?

I. C. – Audies: «Materia – inquit Averroës[1] – est subiectum

contrariorum, igitur et corruptionis. At

in coelo corruptio nulla, nec materia igitur».

Alex. – Perdocte aedepol. I. C. – Mihi vero maior

argumenti propositio non probatur. Materia

enim non est subiectum omnium contrariorum

necessario, sed contrarietatis tantum, quae

est secundum ubi. A Natura enim data fuit materia,

non ob transmutationem ad generationem

primo et per se ut, ubicunque sit, ibi etiam

sit generatio et corruptio, quae ex contrarijs

infertur, sed ad subsistendum formae corporeitatis

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum